- SECESPITA
- SECESPITAteste Festô, aliis securis, aliis dolabra aenea, aliis cultellus fuit. Ipse cultrum putat fuisse ferreum, oblongum, manubriô eburneô, rotundô, solidô, vinctô ad capulum aurô argentôque, fixô clavis aeneis, aere Cypriô, quô Flamines, Flaminicae virgines, Pontificesque ad sacrificia utebantur: Postquam enim victima mactata, excoriata, abluta et perpurgata esset, mox Aruspex, Flamen, aut Sacerdos secespitâ viscera rimabatur, attenteque explorabat, an petl tatum foret: cum manu ea, ne qua offensa pollutis sacris intercideret, contrectare non liceret. A secando, nomen invenit. Iconem eius, ex Guil. Brassicani Antiquitatibus Gallica linguâ editis, in opus suum de Antiqq. Rom. transtulit Ioh. Rosin. l. 3. c. 38. Vide quoque Greg. Giraldum l. de vasis quibus Veteres in sacrificiis usi sunt. Casaubonus secespitâ victimas humi stratas feriti consuevisse, addit ad Octavium Suetonii. c. 15. ubi de hoc more plura: et ad Tiber. c. 25. μακαιρίδιον θυτικὸν Luciano dicit veterib. vero Latinis acierem propriam huic ministerio fuisse, ἀξίνην ἱεροφάντου Graecis dictam, monet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.